haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super
quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis
Idumeae usque ad cinerem
et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et
morietur in sonitu Moab in clangore tubae
et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super
quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et
mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post quae abierant patres eorum
et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super
quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem pro calciamentis
qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam
humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut
violarent nomen sanctum meum
et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne
altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo
cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi
vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus
vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit
Dominus
et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis
dicentes ne prophetetis
ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum
faeno
et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem
suam et robustus non salvabit animam suam
et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non
salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus